Id: Nazwisko i imię / hasło: Tytuł: Miejsce i rok wydania [z‑a]:
190046 Rydulski Dominik Jan. Cidaris doctoralis ex Archivo Palladis Sarianae sub gratiosissimo favore Illustrissimi, Excellentissimi et Reverendissimi Domini Josephi Eustachii Comitis de Słupow Szembek Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Chełmensis, Abbatis Wągrowecensis, Universitatis Zamoscensis Cancellarii faventissimi, victoribus in philosophica arena Athletis II. Ill. DD. secundae laureae candidatis a Perillustri et Reverendissimo Domino D. M. Mathia Pawołowicz Sacrae Theologiae Doctore, Ecclesiarum insignis Collegiatae Zamoscensis Decano Infulato, Szczebrzeszynensis praeposito, Universitatis Zamoscensis procancellario, licentiatis; dum in alma Universitate Zamoscensi spectante numerosa illustrium hospitum corona Philosophiae Doctores ritu solenni renuntiarentur per Perillustrem Clarissimum et admodum Reverendum Dominum D. M. Balthasarum Dulewski Philosophiae Doctorem, metaphysices actualem professorem, Canonicum Zamoscensem, publicum Sacra Authoritate Apostolica Notarium, Universitatis procuratorem generalem collata, amoris vero et gratulationis ergo a Dominico Joanne Rydulski in Academia Ołycensi ordinario Grammatices professore descripta. Anno Salutis 1744. die 28 mensis Septembris. Zamoscij typis Universitatis {b. r. 1744}.
143459 Konopka Józef Jędrzej. Sertum honoris ex fructibus vindemiae academiae collectum venerabilibus Dominis Josepho Andreae Konopka, Hyacintho Casimiro Michałowski primae laureae in artibus et in philosophia Candidatis ab alma Matre Academia Zamoscensi in nobilissimo ac eruditissimo lectissimorum hospitum concursu festiuo ac solenni actu. Per Excellentissimum et admodum Rndū Dnū. M. Joannem Rozenski philosop. Doctorem, ordinairium eloquentiae profess. Canonicum Zamoscensem collatum. Conatu et labore. Josephi Andreae Konopka eiusdem laureae Candidati contextum. Anno Domini 1668. Mensia Novemb. die (21). Zamoscij typis Academicis.{b. r. 1668}
159411 Mikołajski Józef Jan, prof. poetyki († 1737). Interregnum Orbis in Palaestina, libera electione, solenni inauguratione, triumphali coronatione Regis animorum Christi, et in Majestate cordium exaltatione terminatum, anniversaria Parasceves die in Basillca Collegiata Zamoscensi ad sepulchrum Domini inter augustam Amplissimi Auditoris frequentiam, perillustri et magnifico Domino D. Joanni a Koscielec et Działyn de Załe Zelski Exercitus Serenissimae Reipublicae Poloniarum Majori ex Oratorio suggestu per M. Josephum Mikołayski philosophiae Doctorem, in alma Universitate Zamoscensi ordinarium poeseos professorem, Contubernij Staringeliani Seniorem denunciatum. Anno Domini, qui tunc erat Interregni in Polonia 1733 die 3tia Aprilis. Zamoscij typis Academicis. {b. r. 1733}
159414 Mikołajski Józef Jan, prof. poetyki († 1737). Tonus votivus, ad sonum divinioris tonitrus in Parnassi Sariani Culmine repercussus, recurrente annua festivitate S. Jacobi Apostolis Perillustris et Reverendissimi Domini D. M. Jacobi Arakiełowicz, in Alma Universitate Zamosciensi S. Theologiae Doctoris et Professoris Protonotarii Apostolici Judicis Surrogati Premisliensis; Eeclesiarum, Cathedralis Przemisliensis et insignis Collegiatae Zamoscensis Canonici, Krosnensis, Krekovecensis Praepositi, Wilkolaczensis et Krosinecensis Curati &c. &c. Tutelaris, applausus gratulatorii ergo soliente penna M. Josephi Mikolayski Philosophiae Doctoris, in alma Universitate Zamoscensi Ordinarii Poeseos Professoris, Contubernii Staringeliani Praefecti in metros poeticos redactus. Anno quo Verbum patrtis (tak) e caelo virginali auribus nostris intonuit 1733 die 25 mensis Julij. Zamoscij typis Academicis. {b. r. 1733}
146694 Krzeczkiewicz Paweł († 2 grudnia 1711). Questiones ex universa Aristotelis logica, iuxta eximiam Doctoris Angelici Divi Thomae, praeclari divinae mentis interpretis, Catholicae Ecclesiae fulgentissimi Syderis, Christianae philosophiae ac Theologiae Luminaris Maximi, inclytae etiam totoq; orbe celeberrimae ipsius Scholae doctrinam per Generosum Paulum Krzeczkiewicz philosophiae et Eloquentiae in Universitate Zamoscensi Auditorem, publicae disputationi expositae, praesidente illustri et admodum Reverendo Domino M. Joanne Chrysostomo Budziński philosophiae Doctore eiusq; ordinario professore, Cano: Zamoscensi. Anno ab incarnato Verbo Millesimo Sexcentesimo septuagesimo (1670) die 24 Mensis Junij. Zamoscij typis Academicis. {b. r. 1670}
177087 Podziomkiewicz Klemens Kanty. In nomine Domini Amen. Quaestio polemico-theologica de invocatione Sanctorum et reliquiarum ac imaginum cultu a M. Clemente Cantio Podziomkiewicz Sacrae Theologiae Professore, Canonico Zamoscensi, Facultatis Philosophicae Decano, Notario Apostolico, pro Doctoratu in Sacra Theologia obtinendo publicae disputationi proposita. Anno Domini 1751. die... [dopisane: 26] 8bris. Zamoscij typis Academicis {b. r. 1751}.
48740 Balicki Innocenty. Fragrans odor in amoeno virtutum flore, perpetuo meritorum vigore nec non rectefactorum immarcescibili radice eximio et admodum R. patre Magistro Narcisso Potocki S. Theologiae doctore, ordinis Eremitarum S. P. Augustini vigilantissimo conventus Brestensis priore, ab innumeris annorum spatijs intra viridarium Sacrae Augustinianae vineae mira magnitudinis svaveolentia redolens, tandem ab A. R. P. Innocentio Balicki ejusdem ordinis, studii Varsaviensis Magistro regente ac provinciae visitatore in nomine soleatae Crucis ad olfactum universi sub auram nocivae mortalitatis diffusus, ac selectis theologicis thesibus per comitia provincialia Brestensia approbatus. Sustinente adversantium argumentorum vim V. P. Chrisostomo Piotrowski theologo absoluto, anno quo odoratus est Dnus odorem victimae crucis 1709 mensis Aprilis die 8. Zamosciis, typis Universitatis. {B. r. 1709}.
182552 Pruski Michał. Possesio Pacifica Ordinatorum ab Illustrissimo et Excellentissimo Domino D. Thoma Josepho in Zamoście Zamoyski, Haerede Ordinato, Grodecensi. Płoskiroviēsi &c. Capitaneo, Exercituū S. R. M. et Reip. Colonello, ad Generalia Regni Comitia ex Palatinatu Podoliae Nuntio Terrestri, apprehensa, Ac cum eius Magnae Exuviae in Insigni Collegiata Zamoscensi in Domū Patrum suorum iustis intromitterentur funebribus à Studio Almae Universitatis Zamoscensis, solennis memorandorum actis, per M. Michaelem Pruski, V. I. Doctorem Civilis Ordinarium Professorem, Iudiciorum Tribunalitiorum Civitatum Dominij Zamoscani Assessorem, eiusdem Almae Universitatis Rectorem in forma debiti in suum Patronum Officij insinuata. Anno Domini 1726to. Die 14. Martij. Zamoscii. Typis Universitatis {b. r. 1726}.
208774 Wcisłowski Walenty Józef († 15 maja 1747). Gemma orbis Poloni cervus, ad fontes theologicos accurrens Perillustris ac Reverendissimi Domini D. Pauli de Rzeplin Woiakowski, ecclesiae cathedralis Premysliēsis archidiaconi, archicathedralis Leopoliensis primiceriter judicis deputati ad Tribunal regni, praepositi Prochnicēsis, Krasicinēsis etc. dumq́; in alma universitate Zamoscensi Sacrae Theologiae doctor ritu solenni crearetur per M. Valentinum Josephum Wcisłowski, Philosophiae doctorem, canon. Zamoscen: notarium apostolicum, in Universitate Zamoscensi professorem, applaudente pennâ orbi Polono demonstratus A. quo Gemma Caelestis in Mari Gratiarum reperta est 1715. Die verò 4 Mensis Julii. Zamoscii. Typis universitatis (1715).
148117 Lac. Lac puerorum seu facilis Rhetorica, in gratiam Serenissimorum Teressiae, Alexandri et Amoris, Poloniarum principum composita per quendam Dominicanum, Viginti quatuor Librorum authorem. Zamoscii. Typis Academicis. A. D. 1686. Imprimebat Joannes Jar-mużewski. Ar. Typ. S.
197245 Słupski Franciszek Salezy. Planimetria Theorico-Practica. seu Ex universa Geometria selectiora Partis secundae Theoremata & Problemata, operâ & studiô, M. Francisci Salesii Słupski, Artium Liberalium, & Philosophiae Doctoris, Matheseos Professoris, Geometrae Jurati, In Universitate Zamoscana Tradita; necnon Ab ejusdem Scientiae Alumnis In publico. distinctissimorum Hospitum conspectu Demonstrata & Resoluta. Annô post Christum natum M.D.CCLXXV (1775). Intra dies Februarii. Zamoscii. Typis Academicis (1775).
197244 Słupski Franciszek Salezy. Longimetria Theorico-Practica. seu Ex universa Geometria Selectiora Partis primae Theoremata & Problemata, operâ & studiò, M. Francisci Salesii Słupski, Artium Liberalium, & Philosophiae Doctoris, Matheseos Professoris, Geometrae Jurati. In Universitate Zamoscana Tradita; necnon Ab ejusdem Scientiae Alumnis In publico gravissimorum Virorum conspectu, Demonstrata & Resoluta. Annô post Christum natum M.D.CCLXXIII (1773). Intra dies Martii. (Tu winietki). Zamoscii. Typis Academicis (1773).
190691 Sabiński Kasper. Primitiae Ingenii philosophici, datae ad publicam disputationem in Academia Zamoscensi a Gasparo Candido Sabinski, Philosophiae et Juris auditore. Praeside D. Francisco Ruszel, Artium et Philosophiae Magistro, Ordinario Professore. Mense maio die... hora... Zamoscii. In Typographia Academiae excudit Christophorus Wolbramensis, anno domini 1617.
76870 Disputatio. Disputatio habita a Reuerendis Patribus Discalceatis: Ordinis Beatissimae Virginis Mariae de Monte Carmelo, contra Arianos. Lublini in Polonia ad aedes Spiritui Sancto dicatas, Anno Domini 1616. 13 Julij A jurato Notario [Mikołaj Żórawski], conscripta & obsignata. Ac opera Illustriss. Dn̄i. D. Georgii Ducis in Czartorysko. typis mandata. Cum licentia Superiorum. Zamoscii. In Officina Acedemiae, Excudit Christophorus Volbramensis. Anno Domini 1617.
77148 Dobraszowski Sebastianus Michael (Grincingerus) (um. d. 15 lut. 1671 r.). Colossvs virtvtis ab Ecclesia militante admodum Rn̄do et Excellentiß. Dn̄o D. Nicolao Czarnosz Ecclesiae Collegiatae Zamoscensis Canonico. Philosophiae Doctori, ejusdemq; ordinario in Academiâ Zamoscensi Professori. Primvm et tremendvm Missae Holocaustum Deo Patri offerenti. Erectvs. A Sebastiano Michaele Dobraszowski Grincingero Academiae Zamoscensis Poëseos Professore. collavdatvs. Zamoscii, anno M.DC. XL. die 8 Junij. (1640). {Zamoscii. B. r. 1640.}
76587 Directorium. Directorium officii divini pro dioecesi Chełmensi ad annum MDCCXVI. (1716). (Zamoscii?). {B. r. 1716.}
220394 Lędzianowski Tomasz. Manubiae Literati Honoris, IV. VV. DD. Primae Laureae Candidatis, Divina Palladis Manu, Circa solennem primi in Artibus et Phil: Gradûs collatione[m] Donatae. Et Per Thomam Ledzianowski eiusdem Laureae Candidatum In templo Zamoscani Apollinis Appensae: Anno D[omi]ni M. DC LXXX IV. Die 12 Februarij. Zamoscii: Typis Academicis Imprimebat Ioannes Iarmużewski, (1684),
22175 (Zamoyski Tomasz Antoni, woj. lubelski, VII ordynat, syn Michała Zdzisława VI ordynata, ok. 1715 — 3 X 1751). Minerva Triumphalibûs Sariorvm Hastîs Armata, Mucrone Patrio Ex Pomiano Capite Posteritati saeculorum ad Delicium Reprodvcta; Penes Festa Nuptialia Illvstrissimi ac Excellentissimi Domini D. Thomae Ordinati in Zamoscie Zamoyski. Capitanei Płoskiroviensis. &c. Patroni Faventissimi, Et Illvstrissimae ac Excellentissimae Dominae D. Mariannae à Łubna Łubienska Castellanidis Sandomirensis, Ex voto Vniversitatis Zamoscensis Domui Fundatoriae Obligatissimae, Cultu Panegyrico Adorata. Anno: Quô Divinior Pallas Aeternam Sapientiam Patris in Carne enixa est. 1736. Die 6 Maii. Zamoscii, Typis Vniversitatis, (1736).
210411 Wieliński Marcin Ignacy. Lavrvs Minervae Zamoscensis, è Gentilitijs Illvstrissimorvm. Zamosciorvm Hastis, Emeritae, Secundae Laureae Candidatorū Fronti Prognata. Et Dvm In Alma Vniuersitate Zamoscensi, Annvente IIlvstrissimo & Reverendissimo Domino D. Stanislao Hiacyntho in Swięcice Swięcicki Dei & Apostolicae Sedis Gratia Episcopo Chełmensi, Abbatiae Lubinensis Administratore, Almae Vniuersitatis Zamoscensis Cancellario. A Perillustri, Clarissimo, & Admodùm Reuerendo Domino, D. M. Francisco Grabowicz. Artium & Philosophiae Doctore, Philosop: Ciuilis Ordin: Profess: Canonico Zamoscensi. Artivm Liberalivm & Philosophiae Doctores Solenni Ritv Crearentvr. Per Martinvm Ignativm Wielinski, S: T: A: Applausu gratulatorio, luci publicae Praesentata. Anno Promoti ad Humanitatem Dei 1694. die 20. Mensis Ianuarij. Zamoscii, Typis Vniuersitatis. Imprimebat Ioannes Rutowski. {b. r. 1694}
182057 Propositiones. {Propositiones} Perillustri Magnifico Domino Domino Cajetano Barcikowski, Perillustris Magnifici Domini Barcikowski Pincernae Zydaczoviensis Dignissimo Filio Propositiones ex universa Philosophia selectas, et publicae disceptationi expositas. Monachi S. Basilii M. Monasterii Zamoscensis in addictissimorum animorum significationem. D. D. D. Cum Permissu Superiorum. Zamoscii, Typis Universitatis Zamoscen: Anno 1774.
117228 Gołębiowski Stanisław (umarł w Grudniu 1718 r.). Intromissio honoris in Avita Decora et Insignia Domus Perillustriss. & Reverendiss. Domini D. Constantini de Mrozowice Mrozowicki, Ecclesiae Metropolit. Leopol. Archidiaec. Buscens. Rohatynen. & Praepositi S. R. M. Secretarij. Fridem virtute et meritis, in foro divinioris Astreae consignata. Et dum in alma Universit. Zamoscens. a Clariss. & Excellent. D. M. Adriano Krobski, J. U. Doct. Ejusdemq. Civilis Profes., Judiciorum Tribunalit. Ordinationis Zamoscanae primo Assesore, S. R. M. Secretario Utriusq. Juris Doct. Ritu solenni crearetur. Per M. Stanislaum Gołembiowski, Ph: Doct: in eadem universitate Zamos. Ord: Poeseos Profes., Officioso Calamo et affectu gratulatorio, in lucem publicam exposita Anno intromisso in carnem humanam verbi divini 1690. mense Julio die 11. Zamoscii, typis Universitatis imprimebat Joannes Rutowski 1695.
49835 Bełczewski Wojciech Józef, podskarbi i prof. Akad. Zamojskiej. Theses philosophicas Aristotelis Thomisticas quas in alma Universitate Zamoscensi professus est, publicae disputationi proposuit M. Albertus Bełczewski Phil. D. et formalis ejusdem professor publicus, sacra auctoritate Notarius apostolicus, juventutis Academiae capellanus. Oppugnarunt AA. RR. PP. Basiliani Franciscani et Reformati, defenderunt J. U. D. Josephus Uszak Kulikowski AA. LL. et philos. baccalaureus et Illustr. M. G. D. Franciscus Kunicki capitaneus Chotecensis et Czułczycensis vexilliferides Crasnostaviensis praefectus Congregatum B. M. V. Im. Concep., R. M. G. Adam Zajączek, thesaurarides Lenczycensis, philosophiae studentes anno ab aera Christi 1767 mense Julii. Zamoscii, typis Universitatis expressit. {B. r. 1767.}
147772 Kuuk Paweł Jan († 30 maja 1730). Arcus soleae honoribus et meritis intensus, fatorum saevitiae incorruptus, et dum Josephus Olszański Episcopus Serrensis Suffraganeus Chelmensis consecraretur, extensus. Zamoscii, typis Universitatis 1728.
147774 Kuuk Paweł Jan († 30 maja 1730). Cor aureum illustrissimus ac reverendissimus Dominus D. Christophorus in Słupow Szembek Dei et Sedis Apostolicae gratia Episcopus Chełmensis, praepositus generalis Miechoviensis, almae studiorum Universitatis Zamoscensis cancellarius faventissimus, virgineo almi studiorum emporij affectu, academici et collegiati duorum collegiorum nominibus, sed unius corporis, diversorum muniorum, sed unanimi consensu, dum Coronatae Thaumaturgae B. Mariae Virg. Iconem Częstochoviensem Cathedr. Ecclesiam Krasnostaviensem Solennissime Introduceret Orbi Polono a M. Paulo Joanne Kuuk phil. Doctore Notario Apost. S. R. M. Secretari Sarianae Eloquentiae professore oblatum anno quo Cor novum mundo est innovatum 1718 die 8 Septemb. Zamoscii, Typis Universitatis 1718.
117249 Golejowicz Stanisław Albert. Literae ad immortalitatem ingentium sago et toga meritorum illustrissimi olim ac magnifici domini Christophori in Osala et Michalecz Skarbek, castellani haliciensis, annvo gentilitii Abdank consignatae. Et intra justa parentalia, in basilica metropolitana leopoliensi celebrata doloresq. Russiae, Poloniae exercitus. A M. Stanislao Alberto Goleiowicz, in Alma Studiorum Vniversitate Cracoviensi, Philosophiae Doct: Capellae Thaumaturgae Virginis Mariae, in Coemeterio ad Metropolitanam Ecclesiam Leopoliensem praeposito, Lycaei Academici Rectore, Sacra Authoritate Apostolica Notario publice Orbis lvci datae. Anno Verbi Incarnati 1706. die 20 Maij. Zamoscii, Typis Universitatis {b. r. 1706}.
182555 Pruski Michał. Regnum ex Floribus Regnorum Compendiosum Ordinatio Zamoscana Principi suo Illustrissimo et Excellentissimo Domino. D. Thomae Josepho in Zamoscie Zamoyski Ordinato Grodensi, Ploskiroviensi &c. Capitaneo S. R. M. et Reipublicae Exercituum Colonello, Supremi Tribunalis Regni Iudici Deputato. festô Tutelaris Sui Divinissimi Joseph offerendi lustrici Xenij ergò à M. Michaele Pruski, Philosophiae Doctore, Iuris Civilis Professore, Iudiciorum Tribunalitiorum et Arcensium Zamoscensium Assessore, iurato Geometra. in Alma Universitate Cracoviensi Collega Maiore brevibus literarum modulis praesentatum Anno Domini 1723. Zamoscii, Typis Universitatis (1723).
147790 Kuuk Paweł Jan († 30 maja 1730). Immortalis vita à praecelsa, gestorū, meritorum congerie, Perillustris et Reverendissimi Domini D. Josephi à Skoki Skocki Decani infulati utriusq. Juris Doctoris Zamoscensis Praepositi Szczebrzesinensis etc. etc. viri de Ecclesia et Republ: litteraria meritissimi dum, depositis funestae mortalitatis exuviis, in insigni Collegiata doctorali ecclesiae Zamoscen. aedibus supra admirandam sanctitatis abyssū sumptuosè exstructis D. Thomae Apostolo ingenti omniū planctu animorū gemitū, Academici Senat, cordolio justa eidem parentalia solverentur, orbi, secuturae posteritati, universo, sepulchralibus clarior umbris renata atlātico labore, et plusquā Herculeo nisu, aquisita M. Pauli Joannis Kuuk Phiae doctoris eloquentiae Sarianae Professoris, Canonici Zamoscen. Notarii Aplci S. R. M. Secreta: lugubri animo, profundius dolente, cogitatione, calamo lacrymis pleno expressa. Anno, quo, ob morsum toxicosae serpentis, in Matre viventium et Patre mortuorum, Nobis quoq. mortuis, vita denuo in Nazarano tuguris condonata, a ligno Crucis triumphalis reviximus 1723 die 27 7bris. Zamoscii, typis Universitatis (1723).
191627 Sapieha Jan Fryderyk Łukasz, syn Kazimierza, sta brzeski, kaszt. trocki, marsz. Tryb., od r. 1735 kanclerz w. lit. (ur. 1680 † 1751). Fundatio infulatae praepositurae Codnensis ab illustrissimo et excellentissimo Domino Joanne Frederico Comite Sapieha Referendario pro tunc Magni Ducatus Lithuaniae Capitaneo Brestense, demum Mincense nunc Trocense Castellano facta Anno MDCCX die XXV Januarii erecta a sacra sede Apostolica tam ab illustrissimo et reverendissimo Domino D. Alexandro de Wyhow Wyhowski Episcopo Luceoriense et Brestense anno ut supra die XXII Septembris approbata et per Constitutionem Comitiorum Regni Anno Domini MDCCXVII (1717) confirmata. Zamoscii, typis Universitatis (1717).
43980 Acta. Acta Capituli provincialis provinciae Polonae ordinis praedicatorum Gidlis in conventu B. V. Mariae Assumptae 10.Septembr. 1707 celebrati sub tempus electionis adm. Rndi Gundisalvi Brześciański. Zamoscii, typis Universit. (1707).
164538 Żychowski Aleksander (Zychowski), prof. Akad. Zamojskiej (zm. 1655). Ode Gratulatoria, Clarissimo & Adm: R[evere]ndo D[omi]no, Stanislao Lemka, Praebendario S. Ioannis ad Ecclesiam Colleg: Lublinensem. Iuris Utriusque Lauream. In Inclytâ Academiâ Zamoscensi Recipienti. A M. Alexandro Zychowski, Phil: Doct. Elementorum eiusdem & Eloqu: Professore Dicata. Anno D[omi]ni 1646. 17. Maij. Zamoscii, Typis cad: [sic] Exprimebat Paulus Radicius, (1646),